

Liber Exodus*
Caput 15: Versus 18
Dominus regnabit,etc.[ORIG.]Domine, qui regnas in saeculum et in saeculum et adhuc.Quoties diciturin saeculum,longitudo quidem temporis, sed esse aliquis finis indicatur; et si in aliud saeculum dicitur, aliquid longius indicatur, sed tamen finis ponitur: et quoties saecula saeculorum nominantur, fortasse, licet ignotus nobis, tamen a Deo statutus aliquis terminus indicatur. Quod vero hic addiditet adhuc,nullum sensum termini alicujus aut finem relinquit: quodcunque enim cogitaveris, in quo finem putes consistere, semper dicit tibi sermo propheticus,et adhuc;velut si tibi dicat, Putas in saeculum saeculi Dominum regnaturum, et adhuc putas in saecula saeculorum: et adhuc, et quodcunque dixeris de regni ejus spatiis, semper dicit tibi propheta,et adhuc.